CIBUM Veteres quater in die sumere soliti sunt

CIBUM Veteres quater in die sumere soliti sunt
CIBUM Veteres quater in die sumere soliti sunt
Prima enim erat matutina ientatio, quam Prandiculum appellavêre prisci; mox Prandium: tum Cena: postremo Comessatio. Quibus apud Graecos responderunt Α᾿κράτισμα vel διανηςτισμὸς, Α᾿ριςτον, Δεῖπονο, Δόρπον: vel secundum Athenaeum, Α᾿κράτισμα, Δεῖπονο, Ε῾ςπέριμα, Δόρπον. Dein vero, ut luxus et nequitia serpit, cum a Merenda (quae olim eadem cum prandio fuit) ad Cenam, i. e. a Meridie ad vesperam, unde vesperam Cenam dixêre, ieiunitas nimium videretur longa, prandii usus in Merendae locum ac horam socessit: merenda vero post eam horam, unde nomen sumpserat, i. e. post Meridiem producta est, qui mos hodieque retinetur. Inde non quater modo, sed quinquies Cibum capi mos erat: Quod de poeris, opificibus, servis, viatoribus, sembusque intelligendum. Reliqui enim homines liberaliter educati, semel tantum, aut plutimum bis comedebant, ut ex Vererum monumentis pluribus probant Hieron. Mercurialis, Var. lect. l. 4. c. 17. in arte Gymn. l. 1. c. 11. et Aldus Manutius Pauli filius, l. 1. de quaesitis per Epist. ep. 4. Antiquissimum autem Cibi genus glandes fuêre, quas colligere tum solebant certi quidam homines, Βαλανιςταὶ dicti: quô tempore nondum vigebat, Cereale solum, Et Mensas consumimus, Virg. l. 7. Aen. v. 111. et 116. In huius rei memoriam civicam coroham ex quernis foliis a Romanis consertam esse, docet A. Gellius, l. 5. c. 6. Quoniam, inquit, cibus victusque antiquissimus quernus capi solitus sit. Cui adstipulatur Plin. l. 16. c. 4. Civica iligna primo fuit, postea magis placuit ex esculo Iovi sacra; variatumque et cum quercu est, ac data ubique quae fuerat, custoditô tantum honore glandis. Hordei dein usus invaluit, quod postea meliori frumentô repertô in poenam datum esse indigitat Sueton. in Aug. c. 24. Decimatas hordeo pavit. Sic panis mortalibus conceslus est, quô tamen non ita frequenter vereres Romani, ac pulte victitabant, teste Valeriô Max. l. 2. c. 5. ex. 5. Luxuries post haec sensim irrepsit, et duo primitus missus in conviviis erant, unus carnium sive epularum, alter pomorum: ut Servius prodidic ad l. 1. Aen. v. 220.
Postquam exempta fames epulis, mensaeque remotae.
Et ad illud l. 8. Aen. v. 283.
Instaurant epulas, et mensae grata secundae
Dona ferunt. ----- -----
Dein, post Asiam inptimis domitam, usque adeo ingeniosi in gulam Principes viti exstitêre, ut novum aliquod convivandi deliciandique genus excogitare indies unice studuerint. Quidam apros integros epulis intulerunt, vetus Schol. Iuvenalis ad v. 141. Sat. 1. Alii non contenti naturalibus cibis, in una paropside, varias rerum species confundere gaudebant; Unde Aelii Veri Augusti ferculum tetrapharmacum vel pantapharmacum, scilicet sumen, phasianus, pavo, crustulana, aprugna, apud Ael. Spartian. c. 5. Nec deerant, qui tot in mensa stationes facerent, quot literae sont: ut de Geta Severi lumperatoris filio narrat Spattianus idem, c. 5. Ex omnibus elementis nonnulli cibos conquirebant: Lucan. Pharsal. l. 10. v. 155.
Infudêre epulas auro, quod terra, quod aer,
Quod pelagus Nilusque dedit, etc
Denique etant, qui in vicinia parato; fastidientes cibos, e longinquo immani sumptu advehi cutabaut: Sic Vitellius in patina, quam Minervae clypeum vocavit, scarorum ieeinora, fasianorum et pavonum cerebella, linguas pboenicopterum, muraenarumlactes Carpathio usque fretoque Hispaniae, per Nvarchos ac triremes petitarum, commiscuisse, legitur apud Suetonium in eo, c. 13. Et Apicius Traiano apud Parthos agenti, multorumque dierum itinere a mari distanti, ostrea recentia sollerter asservata, misit apud Suid. Unde Petronius Satyr.
Ales Phasiacis petita Colchis,
Atque Afrae volucres placent palato,
Quod non sunt faciles. At albus anser
Et pictis anas enovata pennis
Plebeium sapit; ultimis ab oris
Attractus scarus, atque arata Syrtis
Si quid naufragiô dedit, probatur.
Mullus iam gravis est, amica vincit
Uxorem, rosa cimamum veretur:
Quidquid quaeritur, optimum videtur, etc.
Dicebantur autem Cibi illati Fercula, Graecis Ε᾿πιτραπεζώματα, quae in aequales partes, ut unicuique convivae ex aequo portio tribueretur, vel a Tapulla seu convivii Magistro, vel a servis, vel a coquis, vel, quod communius erat, a Carptoribus,
dividebautur: quam vel servo donare, vel domum uxoribus mittere, coique convivantium integrum erat. Non vero Cibos Veteres capiebant nisi praecerptos prius et a Diis suis delibatos, ut infra videbimus, ubi de Conviviis, festis inprimis. Unde querela Caecilii, apud Minucium Fel. de Christianis, Sacra certamina, praecerptos cibos et delibatos altaribus potus abborretis A talibus enim, utpore, idolothytis, hi abstinebant, uti dicemus infra suo locô. Idem mos apud citerioris aevi idoloatras quoque obtinuit. Ita enim de Lithuanis ac Samogitis Io. Meletus Epist ad Georg. Sabinum, In domibus sub Fornace, vel angulo vaporarii, ubi mensa est, serpentes fovent, quos Numinis instar colentes certo anni tempore precibus sacrificuli evocant ad mensam. Hi vero exeuntes per mundum linteolum conscendunt, et super mensam assident. Ubi postquam singula fercula delibârunt, rursus descendunt, seque abdunt in caverms. Serpentibus digressis, homines laetifercula praegustata comedunt, ac sperant illô annô omnia prospera sibi eventura. Quod si fercula non delibaverint, tum credunt se illô annô magnam subituros calamitatem etc. Plura vide apud Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. paralipom. ad c. 29. ut et infra in lemmate Convivandi ritus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”